5833. `Et nunc, sicut venero ad servum tuum patrem meum': quod significet bonum Ecclesiae correspondens bono spirituali quod Ecclesiae internae, constat ex repraesentatione `Jehudae' qui de se haec loquitur, quod sit bonum Ecclesiae, de qua n. 5583, 5603, 5782; et ex repraesentatione `Israelis' qui hic est `pater' ejus, quod sit bonum spirituale, de qua n. 5807, 5812, 5813, 5817, 5819, 5825; bonum Ecclesiae quod `Jehudah' repraesentat, est bonum Ecclesiae externae; at bonum spirituale quod `Israel', est bonum Ecclesiae internae, n. 4286; omnis enim Ecclesia Domini est interna et externa; et quae sunt Ecclesiae externae, correspondent illis quae sunt Ecclesiae internae; ita quoque bonum Ecclesiae quod `Jehudah', correspondet bono spirituali quod `Israel'.