5839. `Quia servus tuus spospondit pro puero a cum patre meo, dicendo': quod significet adjunctionem, constat a significatione `spondere' quod sit adjungere sibi, ut prius n. 5609; verum enim quod `Benjamin' repraesentat, interea cum non ita apud bonum spirituale quod `pater', est, esse potest apud bonum Ecclesiae externae quod `Jehudah' repraesentat; bonum enim hoc et bonum spirituale unum agunt per correspondentiam.