Arcana Coelestia (Elliott) n. 5841

Previous Number Next Number See English 

5841. `Et peccabo patri meo omnibus diebus': quod significet aversionem, et sic quod nullum Ecclesiae bonum, constat a significatione `peccare' quod sit disjunctio, de qua n. 5229, 5474, ita aversio; et si se avertit bonum Ecclesiae externae quod `Jehudah' repraesentat, a bono Ecclesiae internae quod `Israel', fit non amplius aliquod Ecclesiae bonum; ipsa conjunctio facit ut bonum sit ex quo Ecclesia. Cum binis illis bonis, nempe bono internae Ecclesiae et bono externae, ita se habet: bonum internae Ecclesiae seu bonum internum, per influxum producit bonum externae Ecclesiae seu bonum externum; et quia ita, bonum internum elevat ad se bonum externum ut spectet semet, et per semet sursum versus Dominum; hoc fit quando conjunctio; at si disjunctio, {1} bonum externum avertit se et spectat deorsum, et sic perit; haec aversio est quae significatur per `peccabo patri meo omnibus diebus'. @1 i in m quae sit, si non verum novum quod Benjamin repraesentat, id enim est medium conjungens, tunc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church