Arcana Coelestia (Elliott) n. 5855

Previous Number Next Number See English 

5855. Antequam apertum mihi fuit ut loquerer cum spiritibus, in opinione fui quod nusquam aliquis spiritus, nec angelus, scire et percipere potuisset meas cogitationes, quia intra me, praeter quod solus {1}Deus; semel tunc contigit quod animadverterem quod spiritus quidam sciret quid cogitarem, nam loquebatur mecum de illis, paucis verbis, et indicium dedit praesentiae per quoddam signum; quo obstupefactus, praecipue quod sciret mea cogitata; inde constabat quam difficile sit homini credere quod aliquis spiritus sciat quid cogitat, cum tamen non solum scit cogitata quae ipse homo, sed etiam minima cogitationum et affectionum, quae non homo, immo talia quae nusquam in vita corporis {2} scire potest; hoc ex continua plurium annorum experientia scio. @1 Dominus$ @2 i homo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church