5859. Spiritus {1}quidam ad me venerunt, ascendendo, dicentes quod apud me fuissent a principio, non aliud scientes; sed quia contrarium illis demonstrabam, tandem fassi sunt quod nunc primum venissent, et quia omnia memoriae meae ilico induerunt, quod non {2}aliud potuissent scire; inde constabat quoque quod spiritus momento cum adveniunt, omnia scientifica hominis sicut sua induant; etiam cum plures spiritus adsunt, singuli induunt, et singuli putant quod sua sint; in hanc facultatem venit homo statim post mortem. Inde quoque est quod spiritus boni in {3}caelesti societate in quam veniunt, induant et possideant omnem sapientiam quae est omnium in illa societate; talis enim est communio, et hoc tametsi in vita corporis prorsus nihil ex talibus quae in societate caelesti dicuntur, noverant; hoc fit si in bono charitatis in mundo vixerant; bonum hoc secum habet quod approprietur ei omne sapientiae, nam in ipso bono hoc latet insitum; {4}inde quasi ex se sciunt, quae in vita corporis incomprehensibilia, immo ineffabilia, fuerunt. @1 aliqui$ @2 aliter$ @3 i omni$ @4 ita tale et quod ei incomprehensibile in vita corporis, imo quod ineffabile fuerat.$