5861. Ex his patet quod homo cum vivit in mundo, quoad interiora sua, ita quoad spiritum suum, sit in consortio cum aliis spiritibus, ac illis ita adjunctus ut non aliquid cogitare possit, nec velle, nisi una cum illis, et quod sic communicatio sit interiorum ejus cum mundo spirituali; et quod sic non aliter duci possit a Domino. Homo cum in alteram vitam venit, secum habet incredulitatem quod nullus spiritus apud illum fuerit, minus quod aliquis ex inferno, quapropter illi si desiderat, ostenditur societas spirituum in cujus consortio fuerat, et a qua spiritus emissarii apud illum fuerant; etiam post aliquot status quos percurret primum, tandem ad eandem societatem redit, quia illa cum ejus amore qui dominium obtinuit, unum egerat: aliquoties vidi quod societates suae ostensae fuerint.