587. Quod 'paenituit Jehovam, quod fecerit hominem in terra' significet misericordiam et quod 'doluerit ad cor' similiter, constat ex eo quod Jehovam nusquam paeniteat quia omnia et singula ab aeterno praevidet; et cum fecit hominem, hoc est, e novo creavit, et perfecit, usque ut factus caelestis, etiam praevidit quod talis successu temporis fieret; et quia praevidit quod talis fieret, non potuit Ipsum paenitere; quod manifeste constat apud Samuelem, Samuel dixit, Invictus Israelis non mentitur, et non Ipsum paenitebit, quia non homo Ille, ut Ipsum paeniteat, 1 Sam. xv 29:
et apud Mosen, Non vir Deus et mentitur; et filius hominis et paenitet ipsum; num Ille dixerit, et non faciet? aut locutus fuerit, et non stabiliet? Num. xxiii 19;
sed 'paenitere' significat misereri. [2] Misericordia Jehovae seu Domini involvit omnia et singula quae a Domino fiunt erga genus humanum, quod tale est ut ejus misereatur, et cujusvis secundum ejus statum; ita miseretur status ejus quem puniri permittit; et miseretur ejus cui bono frui dat; misericordiae est puniri quia flectit omne malum poenae in bonum; et misericordiae est dare bono frui quia nullus aliquid boni meretur: omne enim genus humanum est malum et ex semet ad infernum unusquisque ruit; quare misericordia est ut inde eximatur; nec aliud est quam misericordia, quia nullius indiget. Misericordia inde dicitur quia a miseriis et inferno hominem eximit, ita respective ad genus humanum quod tale, estque effectus amoris erga omnes quia tales.