5877. `Et dixit Joseph ad fratres suos': quod significet quod caeleste internum daret perceptionis facultatem veris in naturali, constat ex significatione `dicere' in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua n. 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3395, 3509, 5687, 5743, hic dare perceptionis facultatem, de qua sequitur; ex repraesentatione `Josephi' quod sit caeleste internum, de qua mox supra n. 5869; et ex repraesentatione `decem filiorum Jacobi' qui hic sunt `fratres', quod sint vera in naturali, de qua n. 5403, 5419, 5458, 5512; inde sensus internus, quod caeleste internum daret perceptionis facultatem veris in naturali. Quod hic per `dicere' significetur dare perceptionis facultatem, est quia in nunc sequentibus agitur de conjunctione caelestis interni quod `Joseph', cum veris in naturali quae `filii Jacobi', et cum conjunctio fit, datur facultas percipiendi nempe per affectionem veri, et sic boni.