5895. `Quibus nulla aratio et messis': quod significet quod interea non appariturum bonum et inde verum, constat a significatione `arationis' quod sit praeparatio a bono ad recipiendum vera, de qua sequitur; et a significatione `messis' quod sint vera a bono, nam messis est seges jam matura quando colligitur, inde messis est verum quod (c)ex bono; antequam hoc verum existit, quidem apparent vera sed sunt vera per quae bonum, non autem vera ex bono; homo qui ex vero agit, {1}in veris per quae bonum est; at qui ex bono agit, {2}in veris quae ex bono est. Quod `aratio' dicatur esse bonum, est quia `ager qui aratur' significat Ecclesiam quoad bonum, n. 2971, ita bonum quod est Ecclesiae, n. 3310, 3317, 4982; inde `arare' est praeparatio a bono ad recipiendum vera; `boves' etiam quibus {3}arabatur, significant bona in naturali, n. 2180, 2566, 2781. [2] {4}Quia illa significatio arationis fuit, interdictum fuit in Ecclesia repraesentativa '{5}ne' ararent bove et asino simul', Deut. xxii 10, quod nusquam interdictum fuisset nisi propter aliquam causam ex interiore ita ex spirituali mundo; quid mali alioquin foret si ararent illi simul? et quid dignum in {6}tali lege in Verbo? causa ex interiore seu ex spirituali mundo est quod 'arare bove' significet bonum in naturali, et `arare asino' verum ibi; quod `asinus' sit verum scientificum, ita verum in naturali, videatur n. (x)5492, 5741; causa interior seu spiritualis hujus mandati {7}fuit quod angeli non potuerint separatam ideam boni et veri habere; conjuncta erunt et facient unum; quapropter non spectare voluerunt arationem talem a bove et asino; angeli caelestes ne quidem cogitare volunt de vero separato a bono, omne enim verum apud illos est in bono, ita quoque illis verum est bonum; ob eandem causam etiam {8}interdictum fuit, `ne induerent mixtam vestem ex lana et lino simul', ibid. vers. 11; `lana' enim significabat bonum, et `linum' verum. [3] {9}Quod arare, et quoque occare, serere, metere, significent talia quae sunt boni et illius veri, constat {10} apud Hosheam, Equitare faciam Ephraimum, arabit Jehudah, occabit illi Jacob, seminate vobis secundum justitiam, metite secundum pietatem, novate vobis novale; et tempus ad quaerendum Jehovam, donec veniat et doceat justitiam, x 11, 12;
`equitare' praedicatur de Ephraimo quia `equitare' est intellectu frui, et `Ephraim' est intellectuale Ecclesiae; `arare' autem praedicatur de Jehudah, quia `Jehudah' est bonum Ecclesiae: [4] {11} apud Amos, Num current in petra equi? num arabit bobus? quod convertistis in fel judicium, et fructum justitiae in absinthium, vi 11, 12;
'num current in petra equi' pro num intellecturus est verum fidei, `petra' enim in sensu spirituali est fides, Praef. ad Gen. xxii, et `equi' sunt illa quae intellectus, n. 2761, 2762, 3217, 5321; `num arabit bobus' pro num facturus bonum; quod `boves' sint bonum in naturali, videatur {12}n. 2180, 2566, 2781; quod hoc non fieri posset, significatur per verba quae sequuntur `quia convertistis in fel judicium, et fructum justitiae in absinthium': [5] (s)apud Lucam, Dixit Jesus, Nemo injiciens manum suam in aratrum, sed videns retrorsum, dispositus est ad regnum Dei, ix 62;
haec (t)significant eadem cum illis quae Dominus dicit apud Matthaeum, Qui super domo est, ne descendat ad tollendum quid e domo sua: et qui in agro, ne revertatur retro ad tollendum vestimenta sua, xxiv 17, 18;
{13}sensus illorum verborum est, qui in bono est, non inde se conferet ad illa quae sunt doctrinalium fidei, videatur n. 3652 ubi haec explicata sunt: ita `qui injicit manum in aratrum' est qui in bono est, sed `videns retrorsum' est qui tunc spectat ad doctrinalia fidei et sic relinquit bonum; quia ita, displicuit Eliae quod Elisha qui in agro arans, cum vocatus, {14}peteret ut prius oscularetur patrem suum et matrem suam; dixit enim Elias, Abi, redi, quid namque feci tibi? 1 Reg. xix 19-21.(s) In opposito sensu {15}'aratio' significat malum quod delet bonum, ita vastationem, ut apud Jeremiam{16}, Zion ager arabitur, et Hierosolyma acervi erunt, et mons domus in excelsa silvae{17}, (x)xxvi 18, Mich. iii 12. @1 in illis veris$ @2 in his veris est$ @3 d arabatur, i aratur$ @4 et quia$ @5 quod non$ @6 talibus$ @7 est, quod homo erit vel in bono vel in vero, in bono est cum regeneratus est, in vero autem cum regeneratur; bonum in quo est cum regeneratus habet sua vera in se, et faciunt simul unum bonum, ipsa vera in bono sunt quoque bona, verum autem in quo homo est cum regeneratur, nondum habet bonum in quo vera, sed bona, quae tunc ei, sunt vera, haec causa hujus mandati est, tunc enim cum angeli spectarent arationem talem, a bove et asino, non potuerunt quam separatam ideam habere boni et veri, cum tamen conjuncta erunt, et facient unum, nempe sive bonum, sive verum$ @8 interdicitur$ @9 i in m praeterea etiam caelestis Ecclesia, quam repraesentarent, non agnoscit vera nisi quam bona sunt, ideo angeli caelestes nec spectare potuerunt separatim unum et alterum$ @10 i quoque$ @11 i et$ @12 mox supra$ @13 nempe$ @14 petiit$ @15 arare$ @16 i et Micham$ @17 i Jer.$