Arcana Coelestia (Elliott) n. 5902

Previous Number Next Number See English 

5902. `Et posuit me ad patrem Pharaoni': quod significet quod nunc naturale ab ipso, constat a repraesentatione `Pharaonis' quod sit naturale in communi, de qua n. (x)5160, 5799; quod ab ipso, significatur per quod positus sit ad patrem, nam a patre dependent filii. Per `patrem' in proprio sensu significatur bonum, n. 2803, 3703, 3704, (x)5581, et quia a bono dependent omnia tam in interno quam in externo homine, ita per `quod Deus posuerit eum {1}ad patrem Pharaoni' significatur quod ab ipso, ut a bono, naturale; repraesentat enim `Josephus' caeleste internum, seu bonum internum, n. 5805, 5826, 5827, 5869, 5877, hoc per influxum ordinat omnia in naturali, et tandem facit ut naturale sit ab ipso. @1 in$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church