Arcana Coelestia (Elliott) n. 5910

Previous Number Next Number See English 

5910. `Et habitabis in terra Goshen': quod sit medium in naturali, constat ex significatione `habitare' quod sit vivere, de qua n. 1293, 3384, 3613, 4451; et ex significatione `terrae Goshen' quod sit medium seu intimum; quae terra quia in Aegypto, et per `Aegyptum' significatur scientificum quod in naturali, est {1} medium seu intimum in naturali; erat {2}enim Goshen tractus terrae Aegypti optimus, et quod optimum est, hoc in naturali ubi scientifica {3}, in medio seu in centro est; ipsum enim bonum sicut solare quoddam ibi est, et inde dat lucem veris quae a lateribus. @1 i terra Goschen$ @2 quoque$ @3 i et vera$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church