Arcana Coelestia (Elliott) n. 5913

Previous Number Next Number See English 

5913. `Et greges tui, et armenta tua': quod significet bonum naturale interius et exterius, constat (c)a significatione `gregis' quod sit bonum interius, de qua n. 2566, hic bonum interius naturale, quia erant greges `Israelis' per quem repraesentatur bonum spirituale e naturali, n. 5906; et ex significatione `armenti' quod sit bonum exterius naturale. Quod per `armentum' significetur bonum exterius, et per `greges' interius, est quia bestiae quae constituebant armentum, ut boves et juvenci, in sacrificiis significabant bona charitatis externa, tum bona externi hominis; at quae constituebant greges, ut agni, oves, caprae, significabant bona charitatis interna, tum bona interni hominis; quare qui in his bonis sunt, in Verbo una voce vocantur `grex' et qui ducit illos `pastor'.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church