Arcana Coelestia (Elliott) n. 592

Previous Number Next Number See English 

592. Quod 'dixerit Jehovah, Delebo hominem' significet quod homo se exstingueret, constat ab illis quae prius dicta sunt, quod nempe praedicetur de Jehovah seu Domino quod puniat, quod tentet, quod malum faciat, quod deleat seu occidat, quod maledicat; sicut quod Jehovah occiderit Erum primogenitum Jehudae; et {x}Onanem alterum filium Jehudae, Gen. xxxviii 7, 10; quod Jehovah necaverit omnem primogenitum Aegypti, Exod. xii 12, 29; sicut apud Jeremiam, Quos percussi in ira Mea, et in excandescentia Mea, xxxiii 5:

apud Davidem, Misit in eos excandescentiam irae Suae, iram vehementem, et furorem, et angustiam, immissionem angelorum malorum, Ps. lxxviii 49:

apud Amosum, Num erit malum in urbe, et Jehovah non fecit? iii 6:

apud Johannem, Septem phialae aureae plenae ira Dei viventis in saecula saeculorum, Apoc. xv 1, 7; xvi 1;

quae omnia praedicantur de Jehovah, tametsi prorsus contrarium est: quod praedicentur, causa est, de qua prius; tum etiam ut communissimam ideam primum capiant quod Dominus regat et disponat omnia et singula; at postea quod nihil mali a Domino, minus quod occidat; sed quod homo sit qui sibimet malum inferat, semetque perdat et occidat; tametsi non est homo sed sunt mali spiritus, qui eum excitant et ducunt; sed est homo, quia non aliter credit quam quod ipse. Ita nunc hic quod praedicetur de Jehovah, quod deleret hominem, cum tamen homo esset qui semet perdidit et exstinxit. [2] Quomodo se res habet, imprimis constare potest ab illis in altera vita qui in cruciatu et inferno sunt, qui continue lamentantur, et omne malum poenae tribuunt Domino; similiter spiritus mali in mundo spirituum malorum qui jucundum, immo jucundissimum suum ponunt in eo ut alios laedant et puniant; qui laeduntur et puniuntur, putant a Domino; quibus dictum et ostensum quod ne hilum mali a Domino sed quod ii sibimet ipsis malum inferant; nam talis status et tale aequilibrium omnium est in altera vita ut malum redeat ad illum qui malum facit, et fit malum poenae; et quod non possit aliter quam existere; quod vocatur permitti, ex causa emendationis mali; sed usque Dominus vertit omne malum poenae in bonum sic ut nihil usquam nisi bonum a Domino. Verum quid 'permissio,' nemo adhuc novit: quod permittitur, putatur fieri ab Ipso qui permittit, quia permittit; sed res se prorsus aliter habet, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church