Arcana Coelestia (Elliott) n. 5928

Previous Number Next Number See English 

5928. `Et Benjamin flevit super collis illius': quod significet receptionem et inde reciprocum, constat ex eo quod vicissim hoc factum, unde est receptio et inde reciprocum. Quod conjunctionem boni cum veris, et verorum reciprocum cum bono attinet, sciendum cum influit bonum in vera et sibi illa conjungit, quod tunc infundat illis bonum ex suo, et per suum {1}addicet {2}illa sibi, inde conjunctio; et quia vera sic vitam {3}accipiunt, apparet dein sicut agant ex se, cum reciproce agunt seu reagunt, at usque vera non agunt ex se sed ex bono quod influit in bonum a se addicatum veris; se habent {4}haec sicut vasa sanguinis in corpore vivo, vera sunt quasi vasa absque sanguine, bonum autem est quasi sanguis, hic cum se infudit in vasa quae prius vacua fuerunt, agit illa; et quoque reciproce, a sanguine enim acceperunt movendi facultatem, et quasi vitam. Ex his {5} patet quomodo se habet cum conjunctione boni cum veris, et cum [conjunctione] verorum cum bono reciproca. @1 addicat$ @2 vera$ @3 acceperunt$ @4 illa$ @5 i nunc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church