Arcana Coelestia (Elliott) n. 5932

Previous Number Next Number See English 

5932. Vers. 16-20. Et vox audita domo Pharaonis, dicendo, Venerunt fratres Josephi, et bonum fuit in oculis Pharaonis, et in oculis servorum illius. Et dixit Pharaoh ad Josephum, Dic ad fratres tuos, Hoc facite, onerate jumenta vestra, et ite, venite terram Canaan. Et accipite patrem vestrum, et domos vestras, et venite ad me, et dabo vobis bonum terrae Aegypti, et comedetis pingue terrae. Et nunc mandatum hoc facite, accipite vobis e terra Aegypti vehicula infantibus vestris et mulieribus vestris, et feratis patrem vestrum, et veniatis. Et oculus vester {1}ne parcat super supellectilibus vestris, quia bonum totius terrae Aegypti vobis hoc. `Et vox audita domo Pharaonis' significat quod hoc impleret universum naturale: `dicendo, Venerunt fratres Josephi' significat perceptionem quod praesentia vera Ecclesiae in naturali: `et bonum fuit in oculis Pharaonis' significat gaudium ubivis ibi: `et in oculis servorum illius' significat usque ad infima ibi: `et dixit Pharaoh ad Josephum' significat perceptionem naturalis ex caelesti interno: `Dic ad fratres tuos' significat de veris Ecclesiae in naturali: `Hoc facite, onerate jumenta vestra' significat quod implerent omne verum bono: `et ite, venite terram{2} Canaan' significat habitationem illorum: `et accipite patrem vestrum, et domos vestras, et venite ad me' significat accessionem boni spiritualis et verorum Ecclesiae ad scientifica naturalis: `et dabo vobis bonum terrae Aegypti' significat possessionem scientificorum: `et comedetis pingue terrae' significat appropriationem boni ibi: `et nunc mandatum hoc facite' significat voluntatem: `accipite vobis e terra Aegypti vehicula' significat doctrinalia scientificorum `infantibus vestris et mulieribus vestris' significat pro illis qui nondum sciunt{3}: `et feratis patrem vestrum, et veniatis' significat servitium eorum, et accessionem: `et oculus vester {4}non parcat super supellectilibus vestris' significat quod instrumentalia non sint curae: `quia bonum totius terrae Aegypti vobis hoc' significat quod illis primarium in mente naturali. @1 A here has non$ @2 I, here only, Canaanem$ @3 A has following note above the line: (historica Verbi)$ @4 Thus A I here and 5948; cp. above.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church