Arcana Coelestia (Elliott) n. 5950

Previous Number Next Number See English 

5950. Vers. 21-23. Et fecerunt ita filii Israelis, et dedit illis Joseph vehicula juxta os Pharaonis, et dedit illis viaticum ad viam. Et omnibus illis dedit cuique mutatorias vestes; et Benjamini dedit trecentos argenti, et quique mutatorias vestes. Et patri suo misit ut hoc, decem (x)asinos portantes e bono Aegypti, et decem asinas portantes frumentum et panem, et alimentum patri suo ad viam. `Et fecerunt ita filii Israelis' significat effectum a veris spiritualibus in naturali: `et dedit illis {1}vehicula juxta os Pharaonis' significat quod ab interno illis doctrinalia, sicut placuit: `et dedit illis viaticum ad viam' significat sustentationem a bono et vero interea: `et omnibus illis dedit (x)cuique mutatorias vestes' significat vera initiata bono: `et Benjamini dedit trecentos argenti' significat quod medio plenum veri ex bono: `et quinque mutatorias vestes' significat multum veri e naturali: `et patri suo misit ut hoc' significat quid gratis donatum bono spirituali: `decem asinos portantes e bono Aegypti' significat scientifica meliora cum multis servitiis: `et decem asinas portantes frumentum et panem' significat boni verum et veri bonum etiam cum multis servitiis: `et alimentum patri suo ad viam' significat verum interius bono spirituali interea. @1 A I o Joseph here and 5952; cp. above.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church