Arcana Coelestia (Elliott) n. 5954

Previous Number Next Number See English 

5954. `Et omnibus illis dedit cuique mutatorias vestes': quod significet vera initiata bono, constat ex significatione `vestium' quod sint vera, de qua sequitur; inde `mutatoriae vestes' sunt vera quae nova, et vera nova fiunt cum initiantur bono, tunc enim vitam accipiunt; agitur enim de conjunctione naturalis hominis cum spirituali, seu externi cum interno; quando conjunctio fit, tunc vera mutantur et nova fiunt, nam vitam ab influxu boni accipiunt, videatur mox supra n. 5951; quod `mutare vestes' fuerit repraesentativum quod induerentur sancta vera, et quod inde quoque vestes mutatoriae, videatur n. 4545. [2] Quod per `vestes' in Verbo significentur vera, est quia vera vestiunt bonum paene sicut vasa sanguinem, ac fibrae spiritum; quod `vestis' significativum veri sit, est quia spiritus et quoque angeli appareant vestibus induti, et quilibet secundum vera quae apud illos, in albis apparent illi qui {1}sunt in veris fidei per quae bonum, at in candidis splendentibus qui in veris fidei quae ex bono, translucet enim bonum per verum, inde splendor, videatur n. 5248. [3] Quod spiritus et angeli appareant in vestibus, constare etiam potest ex Verbo ubi memoratur quod angeli visi; ut apud Matthaeum, Angeli ad sepulcrum Domini sedentis species erat sicut fulgur, et vestimentum album sicut nix, xxviii 3:

apud Johannem, Super thronis vidi viginti et quatuor seniores sedentes, indutos vestimentis albis, Apoc. iv 4:

apud eundem, Sedens super equo albo . . . indutus erat vestimento tincto sanguine, et vocatur nomen ejus Verbum Dei: exercitus ejus in caelo sequebantur Eum super equis albis, induti byssinum album et mundum, Apoc. xix 11, 13, 14;

`vestimenta alba sicut nix' et `byssinum album' significant sancta vera, `albedo' enim et `candor' praedicantur de veris, n. 3301, 3993, 4007, 5319, ex causa quia proxime accedunt ad lucem, et lux quae a Domino est Divinum Verum; {2}quapropter (t)Dominus cum transformatus, {3} vestimenta ejus {4}apparuerunt sicut lux, de qua apud Matthaeum, Cum Jesus transformatus, splenduit facies Ipsius sicut sol, et vestimenta Ipsius sunt facta sicut lux, xvii 2;

quod `lux' sit Divinum Verum, in Ecclesia notum est, at quod comparetur `vesti', constat apud Davidem, Jehovah operit Se luce, quasi veste, Ps. civ 2. [4] Quod `vestes' sint vera, patet a pluribus locis in Verbo, ut apud Matthaeum, Ingressus rex ut videret discumbentes, videt ibi hominem non indutum veste nuptiarum; et dixit illi, Amice, quomodo {5}huc intrasti non habens vestem nuptiarum? . . . quare ejectus est in tenebras exteriores, xxii 11-13;

quinam intelliguntur per `non indutum veste nuptiarum', videatur n. 2132: apud Esaiam, Excitare, excitare, indue robur tuum, Zion; indue vestes decoris tui, Hierosolyma, urbs sanctitatis, quia non addet veniat in te amplius praeputiatus et immundus, lii 1;

'vestes decoris' pro veris ex bono: [5] apud Ezechielem, Vestivi te acupicto, et calceavi te taxo, et accinxi te bysso, ac obtexi te serico; . . . vestes tuae byssus et sericum, et acupictum; similam, mel et oleum comedisti, xvi 10, 13; de Hierosolyma per quam {6}ibi intelligitur Ecclesia Antiqua spiritualis quae postquam exspiravit Ecclesia Antiquissima caelestis, instaurata fuit a Domino; vera quibus Ecclesia illa donata fuit, describuntur per `vestes'; (m)'acupictum' est scientificum, hoc cum genuinum{7}, etiam apparet ut acupictum, ac sicut lacinia in altera vita, quod etiam datum est videre;(n) `byssus et sericum' {8}sunt vera ex bono, sed illa in caelo, quia {t}in ejus luce ibi, sunt splendidissima et transparentia: [6] apud eundem, Byssus in acupictura ex Aegypto fuit expansio tua, et hyacinthinum et purpura ex insulis Elishah, fuit tegumentum tuum, xxvii 7;

ibi de Tyro, per quam repraesentantur cognitiones veri et boni, n. 1201, quae cum genuinae, sunt `byssus in acupictura ex Aegypto'; bonum inde, seu bonum veri, sunt `hyacinthinum et purpura': [7] apud Davidem, Tota gloriosa filia regis, de implexis auri vestis ejus, in acupictis adducetur regi, Ps. xlv (x)14, 15 [A.V. 13, 14];

`filia regis' pro affectione veri; `de implexis auri vestis ejus' pro veris in quibus bonum; `acupicta' pro veris infimis: apud Johannem, Habes pauca nomina in Sardibus, {9}qui non polluerunt vestimenta sua, et ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt. {10}Qui vicerit, hic induetur vestimentis albis, Apoc. iii 4, 5; {11}'non polluere vestimenta' pro vera non inquinare falsis: [8] apud eundem, Beatus qui vigilat et servat vestimenta sua, ut non nudus ambulet, et {12}videant pudorem ejus, Apoc. xvi 15;

`vestimenta' similiter pro veris; sunt vera fidei ex Verbo quae proprie significantur per vestimenta; qui illa inde, aut qui vera {13}seu verosimilia ex suo religioso, ut gentiles, non sibi acquisiverat et applicuerat vitae, is utcumque putat se in bono esse, usque non est; nam quia (t)nulla ei vera ex Verbo aut religioso sunt, se patitur duci per ratiocinia aeque a spiritibus malis quam bonis, ac ita defendi non potest ab angelis; hoc intelligitur per quod `vigilandum, et servanda vestimenta sua, ut non nudus ambulet et videant pudorem ejus: [9] apud Zachariam, Jehoshua fuit {14}indutus vestibus pollutis, sic stabat coram angelo, qui dixit ad stantes coram illo, Removete vestes pollutas a coram illo; ad illum autem dixit, Vide transire feci a te iniquitatem tuam, et induendo te vestibus mutatoriis, iii 3, 4; 'vestes pollutae' pro veris conspurcatis a falsis quae a malo, quare remotis vestibus illis et indutis aliis, dicitur `vide transire (t)feci a te iniquitatem tuam'; quod iniquitas non transeat per mutationem vestium, quisque scire potest, inde etiam quisque concludere quod vestium mutatio fuerit repraesentativum, sicut etiam vestium lavatio quae mandata cum purificarentur, ut cum accederent ad montem Sinai, Exod. (x)xix 14; cumque ab impuris mundarentur, Lev. xi 25,40, xiv 8, 9, Num. viii 6, 7, xix (x)21, xxxi (x)19-24; [10] mundationes enim ab impuris fiunt per vera fidei, quia haec docent quid bonum, {15}quid charitas, quid proximus, quid fides, quod Dominus, quod caelum quod vita aeterna, haec non sciuntur quid sunt absque veris quae docent, et ne quidem quod {16}sint; quis non aliter ex se novit quam quod bonum amoris sui et mundi, sit unicum quod bonum homini, utrumque enim est ejus vitae jucundum; et quis nisi ex veris fidei nosse potest, quod {17}aliud bonum sit quod homini applicari potest, nempe bonum amoris in Deum et bonum charitatis erga proximum, et quod in illis bonis sit vita caelestis, {18}tum quod tantum ejus boni influat per caelum a Domino, quantum homo se prae aliis non amat et quantum non amat mundum prae caelo; {19}ex his constare potest quod purificatio{20} quae{21} repraesentata fuit per lavationem vestium, {22} fiat per vera fidei. @1 after splendentibus$ @2 inde est$ @3 i quod$ @4 apparuerint$ @5 hoc I$ @6 before de$ @7 i est$ @8 est verum$ @9 quae$ @10 Quia I$ @11 vestimenta pro veris$ @12 videam I$ @13 aut$ @14 in I$ @15 et sic ducunt ad bonum; bonum enim spirituale, seu amoris in Dominum, et amoris erga proximum non scitur quod sit$ @16 sit, nam$ @17 bonum hominis sit bonum charitatis et quod in illo bono$ @18 et$ @19 inde$ @20 i hominis$ @21 i purificatio$ @22 before quae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church