Arcana Coelestia (Elliott) n. 5958

Previous Number Next Number See English 

5958. `Decem asinos portantes e bono Aegypti': quod significet scientifica cum multis servitiis, constat ex significatione `decem' quod sint multum, de qua n. 3107, 4638, 5708; ex significatione `asinorum' quod sint scientifica, de qua n. 5741, hic scientifica infima, de quibus n. (x)5934, quae quia portant interiora, sunt servitia; et ex significatione `boni Aegypti' quod sint scientifica, ut supra n. 5942, 5949, sed scientifica Ecclesiae, nam haec proprie per `Aegyptum' significantur, n. 4749, 4964, 4966; quod haec sint `bonum Aegypti'{1}, inde est quia a Josepho ad Israelem, quod est a caelesti interno ad bonum spirituale, sunt missa. @1 i hic$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church