5960. `Et alimentum patri suo ad viam': quod significet verum interius bono spirituali interea, constat ex significatione `alimenti' quod sit {1}verum interius, hoc enim existit a boni vero et veri bono, quae significantur per `frumentum et panem', mox supra n. (x)5959; et quoque verum {2}interius est alimentum bono spirituali; ex repraesentatione `Israelis' qui hic est pater, quod sit bonum spirituale, de qua supra n. 5957; et ex significatione `ad viam' quod sit interea, nempe antequam veniret, {3}hoc est, antequam plena conjunctio fieret. @1 bonum$ @2 inferius I$ @3 et; est is a slip$