5964. `Et ascenderunt ex Aegypto': quod significet recessionem a scientificis Ecclesiae, constat a significatione `ascendere inde' quod sit recedere; `ascendere' dicitur ab Aegypto ad terram Canaan, et `descendere' ab hoc ad Aegyptum, ex causa de qua aliquoties prius; hic per `ascendere' significatur abire; et ex significatione `Aegypti' quod in proprio sensu sint scientifica Ecclesiae, de qua n. 4749, 4964, 4966; quod illa scientifica hic significentur, est quia in illis fuerunt cum in Aegypto cum Josepho, n. (x)5958. Agitur hic usque ad versum ultimum hujus capitis de remotione ab illis quae (t)sunt boni et veri, ita ab illis quae Ecclesiae, quae remotio {1}intelligitur per occultationem supra, n. (x)5962, et hic per recessionem; hic status in Verbo significatur per `vesperam'; cum in illo statu sunt, {2} recedunt a caelestibus et spiritualibus, et accedunt ad talia in quibus non spirituale et caeleste; at occultatio illa seu {3}recessio non fit per quod Dominus se occultet aut recedat sed quod ipsi, non enim diutius detineri possunt, quia non convenit, a proprio illorum, quapropter {4}ille status venit cum sibi seu proprio suo relinquuntur, et{5} quantum illi relinquuntur, seu in id immerguntur, tantum ab illis quae caeli sunt, recedunt, et tantum illis bonum fit imperceptibile et verum obscurum; inde patet quod Dominus non Se occultet sed quod homo, spiritus et angelus seipsum. @1 i hic$ @2 i tunc$ @3 remotio$ @4 illi tunc$ @5 i in$