5967. `Adhuc Joseph vivit': quod significet quod internum non rejectum, constat a repraesentatione `Josephi' quod sit bonum internum, de qua n. 5805, 5826, 5827, 5869, 5877; et ex significatione `vivere' quod sit adhuc esse, ita non rejectum; quod `vivere' sit non esse rejectum, est quia a filiis Jacobi internum quod per `Josephum' repraesentatur, primum rejectum fuit, et quia tunc pater eorum crediderat quod a malis et falsis perierit, n. 5828; inde nunc per `vivere' significatur quod non ita sit.