Arcana Coelestia (Elliott) n. 5969

Previous Number Next Number See English 

5969. `Et defecit cor ejus, quia non credidit illis': quod significet deficientiam vitae naturalis et inde intellectus, constat ex significatione `defecit cor' quod sit deficientia vitae, et quia {1}dicitur de `Jacobo' per (x)quem repraesentatur bonum naturale, n. (x)5965, est deficientia vitae naturalis; et ex significatione `non credere' quod sit deficientia intellectus; quod dicatur inde, est quia praecedit semper vita quae voluntatis{2}, et sequitur vita intellectus; causa est quia solum voluntati inest vita, non autem intellectui nisi ex voluntate; hoc constat a bono quod est voluntatis, et a vero quod est intellectus, quod bono insit vita, non autem vero nisi ex bono; {3}manifestum enim est quod id semper prius sit quod vivit, et id posterius quod inde vivit; haec causa est quod dicatur deficientia vitae naturalis et inde intellectus, quae significantur per quod `defecit cor ejus, quia non credidit illis'. @1 praedicatur$ @2 i quae per cor intelligitur$ @3 inde patet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church