Arcana Coelestia (Elliott) n. 5983

Previous Number Next Number See English 

5983. Quod per binos spiritus et per binos angelos homini communicatio sit cum inferno et cum caelo, constare potest ex eo quod (t)in altera vita una societas cum alia, aut cum aliquo, non possit communicationem habere nisi per spiritus qui ab illis emittuntur; emissarii hi spiritus vocantur `subjecta', nam per illos ut per subjecta loquuntur. Emittere subjecta ad alias societates et sic communicationem {1}sibi comparare, inter familiaria in altera vita est; et mihi notissimum per id quod millies ad me missi fuerint, et quod absque illis nihil scire potuerint quid apud me, ac nihil mecum communicare quod apud se. Inde sciri potest quod spiritus et genii {2} apud hominem {3}nihil aliud sint quam subjecta per quae cum inferno communicatio; et quod angeli caelestes et spirituales {4} sint subjecta per quae cum caelis communicatio. @1 habere$ @2 i ab inferno$ @3 non$ @4 i etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church