Arcana Coelestia (Elliott) n. 5988

Previous Number Next Number See English 

5988. Fuerunt subjecta apud me {1}juxta caput, qui locuti sicut essent in somno, sed usque locuti sunt bene, sicut ii qui non in statu somni sunt; observabatur quod mali spiritus in illa subjecta cum malignis dolis influerent, sed quod influxus in illis {2}actutum dissiparetur; et quia noverunt quod iidem illi fuerint prius illorum subjecta, ideo conquesti sunt quod amplius non essent; causa {3} erat quia boni spiritus in illos nunc, cum in somno {4}erant, agere possent, et sic quod per influxum illorum, maligna spirituum malorum discuterentur. Sed usque cogebantur mali spiritus in illa non in alia influere. Inde patet quod dentur subjecta diversi generis et naturae, et{5} quod variationes sint, secundum dispositionem Domini. @1 supra, cf. 5989$ @2 illico$ @3 i quod non essent$ @4 essent$ @5 variationes circa illos$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church