5990. Sunt hodie perplures spiritus qui non solum influere volunt in hominis cogitationes et affectiones sed etiam in loquelam et actiones, ita quoque in ejus corporea; cum tamen {1}corporea ab influxu particulari spirituum et angelorum exempta sunt, {2}et reguntur per influxum communem, (m)nempe cum cogitata in loquelam, et voluntaria in actiones determinantur, {3}determinatio et transitio in corpus est secundum ordinem, et non regitur per aliquos spiritus in particulari; nam (n) in corporea hominis influere, est illum obsidere: spiritus qui hoc volunt et intendunt, sunt qui in vita corporis fuerant adulteri, hoc est, qui jucundum in adulteriis perceperunt, ac {4}sibi persuaserunt quod licita essent; tum quoque illi qui fuerunt crudeles; causa est quia {5}illi et hi prae ceteris sunt corporei et sensuales, et a se rejecerunt omnem cogitationem de caelo, tribuendo omnia naturae ac nihil Divino; ita clauserunt sibi interiora, et aperuerunt externa, in quorum solo amore quia fuerunt in mundo, [2]ideo in altera vita in desiderio sunt redeundi in illa per hominem, obsidendo illum; sed providetur a Domino ne tales in mundum spirituum veniant, detinentur in infernis suis bene clausi; inde nullae obsessiones externae hodie; sed usque sunt {6}internae, etiam ab infernali et diabolica turba, cogitant enim mali homines talia quae spurca sunt, et quoque {7} crudelia contra alios, (m){8}tum adversa et maligna contra Divina;(n) quae cogitationes nisi coercerentur per timorem jacturae honoris, lucri, famae propter illa, poenae ex lege, et vitae, aperte erumperent, et sic tales ruerent plus quam obsessi in aliorum pernicies, et in blasphemias contra illa quae fidei sunt; sed vincula illa externa faciunt ut non obsessi videantur, cum tamen quoad interiora, non autem quoad exteriora sunt; (m)quod manifeste patet a talibus in altera vita, {9}ubi vincula externa auferuntur, {10}ibi sunt diaboli, continue in (t)jucundo et cupido perdendi alios, (c)et destruendi quicquid est fidei.(n) @1 haec$ @2 corporea enim$ @3 illa quia tunc in corporea transeunt secundum ordinem fluxat$ @4 ea prorsus licita crediderunt$ @5 illa I$ @6 externae I$ @7 i quae$ @8 et quoque$ @9 ibi$ @10 et tunc$