Arcana Coelestia (Elliott) n. 5992

Previous Number Next Number See English 

5992. Angeli per quos Dominus ducit et quoque tutatur hominem, sunt prope caput; eorum munus est inspirare charitatem et fidem, et observare jucunda hominis quo se vertunt, et illa, quantum {1}ex libero hominis possunt, moderari et flectere ad bonum; illis vetitum est violenter agere et sic frangere hominis cupiditates (c)et principia, sed leniter; munus etiam eorum est regere spiritus malos qui ab inferno, quod fit modis innumerabilibus, quorum hos solum memorare licet; cum mali spiritus infundunt mala et falsa, {2} angeli insinuant (t)vera et bona quae si non recipiuntur, usque per illa temperant; (m)infernales {3} spiritus continue aggrediuntur {4}et angeli tutantur, talis est ordo:(n) [2]angeli imprimis moderantur affectiones, nam hae faciunt {5}vitam hominis, et quoque ejus liberum; tum observant angeli si aperiuntur inferna quae non prius aperta fuerunt, a quibus influxus apud hominem, {6}quod fit cum homo in novum malum se infert; illa inferna angeli, quantum homo patitur, claudunt; etiam angeli removent spiritus si quinam inde tentant emergere; [3] dissipant etiam influxus peregrinos et novos a quibus effectus mali; imprimis evocant angeli bona et vera quae apud hominem, {7}et opponunt contra mala et falsa quae mali spiritus excitant; inde homo in medio est, nec appercipit malum nec bonum, et quia in medio, est in libero se convertendi ad unum aut ad alterum; per talia angeli a Domino ducunt et tutantur hominem, et hoc unoquovis momento, et momenti momento; nam si modo angeli uno momento intermitterent, homo praecipitaretur in malum a quo postea {8}nusquam potest educi. Haec faciunt angeli ex amore qui illis (c)a Domino, nam nihil jucundius et felicius percipiunt quam removere mala ab homine et illum ducere ad caelum; quod hoc gaudium illis, videatur Luc. xv 7. Quod Dominus talem curam pro homine habeat, et hoc continue, a primo ejus vitae stamine ad ultimum, et dein in aeternum, vix aliquis homo credit. @1 A d ex, i in$ @2 i tunc$ @3 i enim$ @4 at$ @5 liberum hominis$ @6 et illa$ @8 quae$ @9 non$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church