Arcana Coelestia (Elliott) n. 6000

Previous Number Next Number See English 

6000. `Et dixit Deus Israeli in visionibus noctis': quod significet revelationem obscuram, constat ex significatione `dixit Deus in visionibus' quod sit revelatio; fiebant enim revelationes vel per somnia, vel per visiones noctis, vel per visiones diei, vel per loquelam intra hominem, vel per loquelam extra illum {1}ab angelis visis, etiam per loquelam extra {2}ab angelis non visis; per haec in Verbo significantur revelationum variae species, et per `visionem noctis' revelatio obscura; `nox' enim significat obscurum, n. 1712, 2514, et obscurum in (t)sensu spirituali est quod verum non appareat; `nox' etiam in Verbo significat falsum ex malo, nam qui ex malo in falso sunt, in obscuro noctis sunt; inde in nocte dicuntur {3} omnes qui in inferno; sunt quidem ibi in lumine, nam vident se mutuo, sed lumen illud est quasi lumen ex igne sicco carbonario, et vertitur in tenebras ac caliginem cum lux caelestis influit; inde est quod illi qui in inferno sunt, dicantur in nocte esse, et quod appellentur angeli noctis et tenebrarum, (m)et vicissim illi qui in caelo sunt, {4} angeli diei et lucis.(N) [2]Quod `nox' sit obscurum {5}, et quoque {6} falsum, (t)etiam constare potest (c)ab his locis in Verbo: apud Johannem, Jesus dixit, Nonne duodecim horae diei? si quis ambulat in die, non offendit, . . . si quis autem ambulat in nocte, offendit, quia lux non est in illo, xi 9, 10;

`duodecim horae' pro omnibus statibus veri; `ambulare in die' pro vivere in vero; [3]et `ambulare in nocte' pro vivere in falso: apud eundem, Me oportet operari opera Ipsius Qui misit Me, quousque dies est; venit nox quando nemo poterit operari, ix 4; `dies' pro vero ex bono, et `nox' pro falso ex malo; est primum tempus Ecclesiae quod per `diem' intelligitur, tunc enim recipitur verum quia in bono sunt; et est ultimum tempus quod per `noctem', tunc enim nihil veri recipitur quia non in bono sunt; cum enim homo non in bono est, hoc est, non in charitate erga proximum, tunc si vel verissima ei dicerentur, non recipit; (m)nequaquam enim percipitur tunc quid verum, quia (t)lux veri cadit in talia quae corporis et mundi sunt, quibus unice student et quae unice amant et pro reali {7}existimant, {8}non autem in talia quae caeli sunt, quia haec illis respective parvi aut nihili sunt; inde lux veri in caliginoso, sicut lux solis in nigro, absorbetur et suffocatur; hoc significatur per quod `venit nox quando nemo poterit operari'; tale etiam hodie tempus est: (n) [4]apud Matthaeum, Tardante sponso dormitarunt omnes virgines, et obdormiverunt: media autem nocte clamor factus est, Ecce sponsus venit, xxv 5-7;

`media nox' etiam pro ultimo tempore Ecclesiae veteris quando nihil fidei est quia nihil charitatis, et quoque pro primo tempore Ecclesiae novae: apud Lucam, Dico vobis, illa nocte erunt duo super lecto uno, unus acceptabitur, alter {9}relinquetur, xvii 34;

`nox' similiter ibi pro ultimo tempore Ecclesiae veteris, et primo novae: [5]apud Matthaeum, Dixit Jesus discipulis, Omnes vos scandalizabimini contra Me in nocte hac. . . . Et ad Petrum, In hac nocte, antequam gallus cantaverit, ter abnegaturus es Me, xxvi 31, 34;

quod Domino placuerit ut caperetur {10}noctu, significabat quod Divinum Verum illis esset in obscuro noctis, quodque falsum ex malo loco ejus: et `quod Petrus in illa nocte ter abnegaverit Dominum' repraesentabat etiam ultimum tempus Ecclesiae quando verum fidei {11}quidem docetur, sed non creditur, quod tempus est nox, {12}quia Dominus tunc in cordibus hominum plane abnegatur; (m){13}`duodecim enim apostoli' sicut `duodecim tribus Israelis' repraesentaverunt omnia fidei, n. 577, 2089, 2129 fin., 2130 fin., 3272, 33354, 3488, 3858, 3913, 3926, 3939, 4060;(n) et `Petrus' repraesentavit fidem Ecclesiae, videatur Praefatio ad Gen. xviii; tum Praefatio ad xxii, ut et 3750, 4738; inde est quod Dominus ad Petrum dixerit quod in illa nocte ter abnegaturus esset illum, et ad discipulos `omnes vos scandalizabimini contra Me in nocte hac': [6]apud Esaiam, Ad me clamans e Seir, Custos quid de nocte? custos quid de nocte? dixit custos, Venit mane, etiamque nox, xxi 11, 12; {14}ibi de Adventu Domini, qui est `mane', qui Adventus fuit cum nullum amplius verum spirituale in terra esset, quod est `nox': [7]apud Zachariam, Erit dies unus, qui notus {15} Jehovae, non dies nec nox, quia circa tempus vesperae erit lux. Fiet, in die illo exibunt aquae vivae ex Hierosolyma; . . . et Jehovah erit in Regem super totam terram; in die illo erit Jehovah unus, et nomen Ipsius unum, xiv 7-9; hic quoque de Domino, ut et de Ecclesia nova; `Jehovah qui in Regem, et Jehovah quod unus, et nomen Ipsius quod unum' est Dominus quoad Divinum Humanum, quod unum {16}erit cum Ipso Divino quod vocatur Pater; ante Adventum Domini fuit Divinum Humanum Jehovah in caelis, nam per transitum per caelos sistebat Se ut Divinum Hominem coram pluribus in terra, et tunc Divinum Humanum non ita unum fuit cum Ipso Divino quod Pater vocatur; sicut cum Dominus illud in Se prorsus unum fecit: quod prius quasi distincta fuerint, patet a Gen. xix ubi dicitur `quod Jehovah pluere fecerit super Sodomam et Amoram sulphur et ignem a cum Jehovah e caelo', vers. 24; n. 2447; `dies quando non dies nec nox' est cum natus Dominus, tunc enim `vespera' erat, hoc est, finis repraesentativorum Ecclesiae; lux circa tempus `vesperae' est Divinum Verum quod tunc appariturum: [8]apud Esaiam, Utique noctu vastata est Ar, Moabus excisus est, utique noctu vastata est Kir Moabi, xvi 1 (A. V. xv 1); Moabus pro bono naturali {17}, et in sensu opposito {18}pro bono adulterato, n. 2468, hic de vastatione ejus; vastationes dicuntur noctu fieri, quia tunc verum obscuratur et falsum intrat: apud Jeremiam, Urbs magna flendo flebit in nocte, et lacrima ei super gena ejus, Thren. i 2;

ibi de desolatione veri, `nox' pro falso: [9]apud Davidem, Non timebis tibi a pavore noctis, a telo quod volat interdiu, . . . nec a morte quae vastat in meridie, Ps. xci 5,6;

`pavor noctis' pro falsis mali quae ab inferno; (m)`telum quod volat interdiu' pro falso quod aperte docetur, per quod destruitur bonum; `mors quae vastat in meridie' pro malo in quo aperte vivitur, per quod destruitur verum:(n) apud Johannem, Portae Sanctae Hierosolymae non claudentur interdiu, nox enim non est ibi, Apoc. xxi 25;

Nox non erit ibi, neque opus habent lucerna, et luce solis, quia Dominus Deus illustrat illos, Apoc. xxii 5;

`nox non erit ibi' pro quod non falsum: apud Danielem, Daniel dixit, Videns fui in visione mea cum nox esset. . . . Postea etiam videns fui in visionibus noctis, vii 2, 7; `visiones noctis' etiam pro revelatione obscura; ibi enim agitur de quatuor bestiis et cornibus illorum, et de pluribus quae sunt revelationis obscurae; similiter equi varii coloris quos Zacharias vidit noctu, Zach. i (x)8 seq. @1 quae fiebat cum apparuerunt angeli$ @2 illum, absque apparitione$ @3 i esse$ @4 i quia in luce esse, appellantur$ @5 i quoad verum$ @6 i quod sit$ @7 aestimant et amant$ @8 et sic vix aliter ac radii solis in nigro$ @9 deseretur$ @10 in nocte$ @11 non amplius$ @12 in qua Dominus$ @13 quia duodecim$ @14 nox quoque hic pro ultimo tempore Ecclesiae veteris, et mane pro primo novae$ @15 i est$ @16 est$ @17 i in bono sensu$ @18 before in$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church