6004. `Ne timeas a descendendo Aegyptum': quod significet quod verum naturale cum omnibus ejus initiabitur in scientifica Ecclesiae, constat ex repraesentatione `Jacobi' qui est qui `descenderet Aegyptum', quod sit verum naturale, de qua mox supra n. 6001; a significatione `descendere' quod sit initiari, nam ut haec initiatio repraesentaretur, Jacob cum omnibus ejus descendit in Aegyptum; et a significatione `Aegypti' quod sint scientifica Ecclesiae, de qua n. 1462, 4749, 4964, 4966. [2]Cum hoc quod verum initiabitur in scientifica Ecclesiae, ita se habet: scientifica Ecclesiae fuerunt eo tempore repraesentativa et significativa ritualium, nam omnia ritualia Ecclesiae erant ex talibus, tum quoque erant scientifica quae inserviebant doctrinalibus charitatis quae apud illos, {1}ex his scientificis sciebant quinam intelliguntur per pauperes, (x)egenos, miseros, afflictos, oppressos, viduas, pupillos, peregrinos, vinctos in carcere, nudos, aegrotos, esurientes, sitientes, claudos, caecos, surdos, mutilos, et per plures alios in quos distinxerunt proximum, et sic docuerunt quomodo charitas exercenda; talia fuerunt scientifica illius temporis; quae quod hodie prorsus obliterata sint, patet ex eo quod ubi nominantur in Verbo, vix aliquis sciat quam quod {2}intelligantur tales qui ita vocantur, ut ubi nominantur `viduae', quod sint viduae, ubi `peregrini' quod sint peregrini, ubi `vincti in carcere' quod sint illi, et sic porro; talia scientifica floruerunt in Aegypto, quapropter per `Aegyptum' significantur scientifica; quod in talia scientifica {3}initiaretur verum naturale quod est `Jacob', repraesentatur per quod `Jacob cum omni suo descenderet in Aegyptum'. [3]Vera in scientifica initiari dicuntur cum in illa conferuntur, ut ibi sint; {4}quod fit ob illam causam ut cum in cogitationem venit scientificum, simul in recordationem veniant vera quae illata sunt; ut pro exemplo, cum peregrinus, quia per illum significantur qui instruendi {5}, quod obveniant ilico omnia charitatis exercitia erga tales {6}; ita vera; similiter in reliquis; cum scientifica illis impleta sunt, tunc cum cogitatur ex scientificis, extendit et effundit se cogitatio late et quidem ad plures societates simul in caelis; nam tale scientificum, quia consistit ex tam multis veris intus in se, explicat se ita homine nesciente; sed vera erunt quae in illis; [4]ex ordine Divino etiam est ut interiora se conferre debeant in exteriora seu quod idem, priora in posteriora, ita omnia priora tandem in ultima, et ibi simul erunt; ita fit in universa natura; nisi ita fiat, homo non plene regenerari potest, nam per talem illationem verorum in scientifica concordant ac unum faciunt interiora et exteriora quae alioquin discreparent, et si discreparent, homo non est in bono quia non in sincero: {7} praeterea scientifica sunt in lumine paene in quo sensuale visus hominis, et hoc lumen tale est ut nisi illustratum {8}fit intus a luce quae est a veris, {9}inducat in falsa, imprimis ex fallaciis sensuum, et quoque in mala ex falsis; quod ita sit, videbitur ab experientia ad finem capitum de {10}Influxu. @1 inde$ @2 per viduas intelliguntur viduae, per peregrinos peregrini, per claudos et caecos claudi et caeci,$ @3 i nunc$ @4 quo facto$ @5 i sunt$ @6 A has cum differentiis extra Ecclesiam et intra above line, with cum differentiis d$ @7 i et$ @8 sit$ @9 abducat$ @10 see n. 6053 seq.$