Arcana Coelestia (Elliott) n. 6007

Previous Number Next Number See English 

6007. `Et Ego ascendere faciam te etiam ascendendo': quod significet elevationem postea, constat ex significatione `ascendere' quod sit elevatio, de qua n. 3084, 4539, 5406, 58I7; elevatio quae hic significatur, est a scientificis ad interiora {1}; postquam enim scientifica, ita ut dictum {2} n. 6004, veris impleta sunt, homo elevatur a scientificis versus interiora, et tunc inserviunt ei scientifica pro plano intuitionum ejus ultimo; elevari versus interiora est cogitare interius, (c)ac tandem ut spiritus ac ut angelus; nam cogitatio quo interius vadit eo perfectior est, quia propior {3} influxui veri et boni a {4}Domino; quod cogitatio interior et exterior sit, videatur n. 5127, 5141. @1 i naturalis, et ad rationalia$ @2 i mox supra$ @3 i est$ @4 Divino$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church