Arcana Coelestia (Elliott) n. 6017

Previous Number Next Number See English 

6017. `Et acquisitionem suam quam acquisiverunt in terra Canaan': quod significet vera comparata a prioribus quae Ecclesiae, constat ex significatione `acquisitionis' quod sit verum comparatum, de qua n. 4105, et quoque bonum comparatum, n. 4391, 4487; et a significatione `terrae Canaanis' quod sit Ecclesia, de qua n. 3686, 3705, 4447, 4517, 5136; quod a prioribus Ecclesiae, sequitur, quia vera cum ex bono se multiplicant, multiplicantur ex veris prioribus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church