Arcana Coelestia (Elliott) n. 6023

Previous Number Next Number See English 

6023. `Adduxit secum Aegyptum': quod significet quod collata in scientifica Ecclesiae, constat ex significatione `venire {1}aut descendere in Aegyptum' quod sit vera initiare et conferre in scientifica Ecclesiae, de qua supra n. 6004, 6018; {2}idem quoque `adducere secum Aegyptum', {3}videatur n. (x)5373, 6004; tunc initiata et collata sunt quando scientifica reguntur a veris, et tunc reguntur a veris cum verum agnoscitur, quia ita dixit in Verbo Dominus, et dein {4}acceptentur scientifica quae affirmant, at {5}removeantur quae impugnant; sic dominatur verum in suis affirmativis, rejectis non affirmantibus; cum ita est, tunc cum homo ex scientificis cogitat, non abducitur ad falsa sicut fit cum vera non insunt; scientifica enim non sunt vera ex se sed ex veris in illis, et qualia sunt vera quae in illis, tale verum commune est scientificum; est {6}namque scientificum modo vas, n. 1469, 1496, quod recipere potest tam vera quam falsa, et hoc cum immensa varietate; [2]sicut pro exemplo hoc scientificum Ecclesiae quod `proximus sit omnis homo': in hoc scientificum initiari et conferri possunt vera immensa copia, ut quod omnis homo quidem sit proximus sed unusquisque cum differentia, {6}quodque maxime proximus sit qui in bono, et hoc quoque cum differentia secundum quale boni; et quod origo proximi {7}ducatur ab Ipso Domino, ita quo Ipsi propiores sunt, hoc est, quo magis in bono, {8} eo magis proximus {9}sunt, et quo ab Ipso remotiores, eo minus; {10}tum quoque quod societas magis proximus sit quam singularis homo, et quod regnum in communi magis quam societas, {11}at patria prae regnis aliis; {12}quod adhuc Ecclesia sit magis proximus quam patria, et quod regnum Domini adhuc magis; ut et quod tunc ametur proximus, cum {13}quis munere suo rite fungitur ad aliorum, vel ad patriae, vel ad Ecclesiae bonum, et sic porro; inde patet quam multa vera in unum id scientificum Ecclesiae conferri possunt, sunt enim tam multa ut difficile sit illa in genera dispescere, et unumquodvis genus, ut distinguatur et agnoscatur, donare aliquibus veris in specie; hoc fuit studium in Antiquis Ecclesiis. [3]Quod idem scientificum possit impleri falsis immensa copia, etiam constare potest invertendo illa vera, et dicendo quod quisque sibi ipsi proximus sit, et quod a se apud unumquemvis ducenda sit origo proximi; et quod sic ei magis proximus sit qui sibi magis favet, et unum facit cum illo, et per id se sistat in illo, ut ejus instar, immo quod nec patria ei sit proximus, nisi quantum sibi ab illa lucrum {14}, praeter innumerabilia alia; at scientificum manet idem, quod nempe `omnis homo sit proximus'; sed illud ab uno impletur veris, ab altero falsis. Similiter se habet {10}cum reliquis scientificis. @1 et$ @2 ita$ @3 quod sit initiare et conferre vera naturalia in scientifica Ecclesiae, videatur supra$ @4 before at$ @5 after impugnant$ @6 enim$ @7 quod$ @8 sit$ @9 i quod$ @10 sint$ @11 et$ @12 et$ @13 at quod$ @14 quisque$ @15 i est$ @16 in$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church