Arcana Coelestia (Elliott) n. 6025

Previous Number Next Number See English 

6025. Haec ulterius explicare supersedetur quia sunt mera nomina; quid illa significant, videri potest ab explicatione communi nunc supra n. 6024; et quid ipsi filii Jacobi, in explicatione ubi agitur de nativitate illorum. Hoc dignum observatu est quod filiis Jacobi {1} nullus filius natus sit in Aegypto, quo venerunt, tametsi adhuc juvenes fuerunt, sed quod omnes in terra Canaan; ipsi vero in Paddan-Aram, praeter Benjaminem; hoc fuit ex peculiari providentia Divina Domini, ut {2}repraesentarentur illa quae Ecclesiae sunt per illos a prima nativitate {3}; quod illi nati in Paddan-Aram, repraesentabat quod homo Ecclesiae per cognitiones boni et veri e novo nascetur seu regenerabitur, `Paddan-Aram' enim significat cognitiones boni et veli, n. 3664, 3680, 4107; et nativitas repraesentabat novam nativitatem per fidem et charitatem, n. (x)4668, 5160, 5598, ita primum per cognitiones illarum. {4}Quod autem filii eorum nati fuerint omnes in terra Canaan {5}, {6}repraesentabat quod inde talia quae Ecclesiae, nam `terra Canaan' est Ecclesia, n. 3705, 3686, 4447, 4454, (x)4517, 5136, 5757. Quod {7}vero Josepho nati sint filii in Aegypto, erat ut repraesentaretur dominium interni hominis in externo, in specie caelestis {8}spiritualis in naturali; `Menasheh' est voluntarium, et `Ephraim' est intellectuale quae Ecclesiae, in naturali. @1 i qui venerunt Aegyptum$ @2 repraesentativa Ecclesiae$ @3 sisterentur$ @4 et quod$ @5 i praeter filios Josephi$ @6 significabat$ @7 autem$ @8 Interni$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church