Arcana Coelestia (Elliott) n. 6044

Previous Number Next Number See English 

6044. `Et viri pastores gregis': quod significet quod ducant ad bonum, constat a significatione `pastorum gregis' quod sint qui ducunt ad bonum, de qua n. 343, 3795, 5201; est enim `pastor' qui docet et ducit, et `grex' qui docetur et ducitur, sed in sensu interno intelliguntur vera quae ducunt ad bonum, nam per `filios Israelis' qui hic sunt `viri pastores gregis', repraesentantur vera spiritualia, n. 6040; etiam vera sunt apud illos qui docent quae ducunt. Quod vera quae fidei, ducant ad bonum quod charitatis, prius ostensum est; et quoque patet ex eo quod omnia et singula se referant ad finem et spectent illum, et quae non finem spectant non possint subsistere; Dominus enim nihil usquam creavit nisi propter finem, usque adeo ut dici queat quod {1} finis sit omne in omnibus quae creata sunt; et quae creata sunt, in illo ordine sunt ut sicut finis a Primo {2}per medios spectet ultimum, ita finis in ultimo spectet finem in Primo; inde rerum nexus; ipse finis in prima sua origine non est nisi Divinum Bonum Divini Amoris, ita est Ipse Dominus; unde etiam in Verbo vocatur Primus et Ultimus, Alpha et Omega, Esai. xli 4, xliv 6, xlviii (x)12, Apoc. i 8, 11, 17, ii 8, xxi 6, xxii 13. [2]Cum ita sit, necessum est ut omnia et singula quae vitae apud hominem, se referant ad finem et spectent illum, {3}; qui aliquo rationali pollet, videre potest quod scientifica apud hominem spectent vera ut suum finem, et quod vera spectent bona, et quod bona spectent Dominum ut finem ultimum et primum, ut finem ultimum cum a veris, {4}et ut finem primum cum a bono. Ita se habet cum veris Ecclesiae quod ducant ad bonum quod significatur per `viros pastores gregis', et per `viros pecoris', ut sequitur. @1 i inde$ @2 tendat ad$ @3 i quia finis a Domino est in singulis$ @4 at A, est I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church