Arcana Coelestia (Elliott) n. 6048

Previous Number Next Number See English 

6048. `Et dicat, Quid opera vestra ?': quod significet et scire vestra bona, constat ex significatione `operum' quod sint bona; quod opera sint bona, est quia ex voluntate sunt, et quae ex voluntate, illa sunt bona vel mala, quae autem ex intellectu, prout sermones, sunt vera vel falsa. (s)Opera filiorum Jacobi, ut et patrum illorum {1}, fuerunt pascere pecora, ita agere pastores; haec opera etiam significant bona, in specie bona ex veris; quod significent, est ex correspondentiis, `agni' enim, {2} `oves, haedi, caprae' quae sunt gregis, correspondent bonis charitatis; similiter `juvenci, boves' qui sunt armenti; quod correspondeant, constat ex eo quod cum angeli {3} ex affectione caelesti loquantur inter se de bonis charitatis, appareant aliquibus in locis in mundo spirituum et quoque in primo seu ultimo caelo, greges {4}et armenta; cum de bonis charitatis interioribus, greges, at cum de exterioribus armenta, videatur n. 3218, 3219, 3220; inde nunc est quod in Verbo per `greges et armenta' significentur talia. [2]In genere sciendum quod omne significativum quod in Verbo, trahet suam originem a repraesentativis in altera vita, et haec a correspondentiis {5}; causa est quia mundus naturalis est ex mundo spirituali sicut effectus (c)a sua causa, ob finem ut mundus spiritualis possit influere in mundum naturalem et ibi agere causas; {6}sic etiam continentur in suo tenore et in ordine omnia quae ibi {7}: quod universa natura sit theatrum repraesentativum regni Domini, hoc est, spiritualium et caelestium quae ibi, videatur n. 2758, 2987, 3002, 4939, 5116.(s) @1 i a multis saeculis retro$ @2 i et$ @3 i in caelis$ @4 vel$ @5 i et adhuc sciendum, quod in mundo naturali nihil usque detur, quod in mundo spirituali non correspondeat talibus quae significant$ @6 continendo$ @7 i sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church