Arcana Coelestia (Elliott) n. 6073

Previous Number Next Number See English 

6073. `Quid opera vestra ?': quod significet de officiis et usibus, constat ex significatione `operum' quod sint bona, de qua n. 6048, ita usus et officia, nam haec sunt bona; omnia bona quae bona charitatis vocantur, non sunt nisi quam usus, et usus non sunt nisi quam opera erga proximum, erga patriam, erga Ecclesiam, erga regnum Domini; ipsa etiam charitas in se spectata non fit charitas priusquam illa in actum venit et fit opus; amare enim aliquem et non facere ei bonum cum potest, est non amare; ast facere ei bonum cum potest, et hoc ex corde, est amare illum; et tunc intus in ipso facto seu opere continentur omnia charitatis erga illum; sunt enim opera complexus omnium charitatis et {1}fidei apud hominem, et sunt quae vocantur bona spiritualia, et fiunt etiam bona per exercitia, hoc est, per usus. [2]Angeli qui in caelo, quia in bono sunt ex Domino, nihil plus desiderant quam praestare usus; hi sunt ipsa jucunda vitae eorum, et quoque secundum usus beatitudine et felicitate fruuntur, n. 453, 696, 997, 3645; quod etiam Dominus docet apud Matthaeum, Venturus est Filius hominis in gloria Patris Sui, cum angelis Suis, et tunc {2}reddet unicuique secundum opera ejus, xvi 27; per `opera' hic non intelliguntur opera qualia apparent in forma externa sed qualia in forma interna, nempe quale charitatis in se habent; [3]angeli non vident aliter opera; et quia opera sunt complexus omnium charitatis et fidei apud hominem, ac vita facit ut charitas sit charitas et fides sit fides, ita bonum, ideo Dominus prae reliquis discipulis amavit Johannem, et is {3}accubuit in Cena super pectore Ipsius, Joh. xxi 20, nam per illum repraesentabantur charitatis bona seu opera, videantur Praefationes ad Gen. xviii et xxii; ideo quoque Dominus ad illum dixit, Sequere Me, non ad Petrum per quem repraesentabatur fides, videantur eaedem Praefationes; quare fides quae est `Petrus', indignata dixit, Domine, hic vero quid? dixit illi Jesus, Si illum volo manere donec venio, quid ad te? tu sequere me, joh. xxi 19, 21-23; per quae etiam praedictum quod fides contemneret opera, et usque quod illa sint apud Dominum; ut quoque manifeste constare potest a Domini verbis ad oves et ad hircos, Matth. xxv ubi non nisi quam opera recensentur, vers. 34-46. Quod autem fides rejiceret Dominum, patet a repraesentatione per `Petrum' quod ter Ipsum abnegaverit; quod `nocte' id fecerit, significat ultimum tempus Ecclesiae cum amplius nulla charitas, n. 6000; `quod ter hoc fecerit' significat quod tunc completum, n. 1825, 2788, 4495, 5159; `quod antequam gallus caneret' significat antequam novum Ecclesiae existeret, nam diluculum et mane quae noctem sequuntur, significant primum Ecclesiae, n. 2405, 5962. @1 fides I$ @2 reddit I$ @3 occubuit I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church