Arcana Coelestia (Elliott) n. 6089

Previous Number Next Number See English 

6089. `Et venire fecit Joseph Jacobum patrem suum': quod significet praesentiam veri communis ab interno, constat ex significatione `venire facere' seu adducere quod sit sistere praesentem, et `venire ad aliquem' quod sit praesentia, n. 5934, 6063; et ex repraesentatione `Jacobi' quod sit doctrina veri naturalis, tum verum naturale, de qua n. 3305, 3509, 3525, (x)3546, 4538, hic verum in communi, quia `filii ejus' repraesentant vera in particulari; quod ab interno, est quia `Joseph' est internum, a quo verum in naturali. Verum commune vocatur `pater Josephi' quia omnium primo apud hominem insinuatur verum commune, hoc dein locupletatur veris particularibus, ac ultimo existit intuitio illorum ab interno, seu ratio et intellectus; hoc patet manifeste apud hominem, nam ei judicium ab infantia crescit; similiter se habet cum veris et bonis spiritualibus cum homo e novo nascitur, seu regeneratur; postquam autem internum exstiterat a vero communi in naturali, vertitur status, et internum amplius non agnoscit verum in naturali pro patre sed pro famulo; quod famulus, indicatur per somnium Josephi de patre suo, Quod nempe sol et luna, et undecim stellae incurvarent se illi;... quare dixit pater, Quid somnium hoc quod somniasti an veniendo veniemus ego et mater tua, et fratres tui, ad incurvandum nos tibi terram? Gen. xxxvii 9, 10;

et ideo pater ejus a filiis coram Josepho toties vocatur servus ejus, et. xliii 28; xliv 24, 27, 30, 31; et quoque Josephus dominus fuit in tota terra Aegypti, ita etiam super patrem suum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church