Arcana Coelestia (Elliott) n. 6097

Previous Number Next Number See English 

6097. `{1}Et mali fuerunt dies annorum vitae meae': quod significet quod status vitae naturalis tentationum plenus, constat ex significatione `dierum et annorum' quod sint status, ut supra n. 6093, 6095; et ex significatione `vitae Jacobi' quod sit vita spiritualis in naturali, ut quoque supra n. 6093; tentationes in illo statu significantur per quod `mali' fuissent; omnes tentationes apparent malae ex causa quia sunt anxietates et dolores interiores, et quasi damnationes; mittitur enim tunc homo in statum malorum suorum, consequenter inter malos spiritus qui incusant et sic conscientiam cruciant; sed usque angeli defendunt, hoc est, Dominus per angelos, Qui tenet illum in spe et fiducia, quae sunt pugnae vires ab interiore ex quibus resistit; naturale imprimis mittitur in tentationes cum recipiet spirituale, quia ibi resident mala vitae et falsa doctrinae; eapropter Jacob de se hoc dicit, per illum enim hic repraesentatur naturale quoad verum.

@1 I here o parum; cp. 6088$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church