Arcana Coelestia (Elliott) n. 6115

Previous Number Next Number See English 

6115. `Et venire fecit Joseph argentum domum Pharaonis':quod significet quod illud omne referretur ad commune in naturali, constat a significatione `venire facere' quod sit referre ad ac introducere; a significatione `argenti' quod sit scientificum verum et aptabile, de qua n. 6112, et ex repraesentatione `Pharaonis' quod sit naturale in communi, de qua n. (x)5160, 5799, 6015, inde `domus Pharaonis' est commune in naturali, quia est omne ibi in complexu. [2] De his quod scientifica vera et aptabilia referantur ad commune, sciendum quod omnia scientifica ut et vera, quaecumque sunt, ut sint aliquid, referenda sint ad commune ac ponenda et continenda in communi et sub communi; nisi ita, dissipantur ilico; quippe, ut scientifica et vera sint aliquid, inducenda est illis forma in qua se mutuo spectabunt, quod non fieri potest nisi consocientur sub communi; quare commune est quod continet illa in forma, et facit ut unumquodlibet inibi habeat suum quale; ipsum commune etiam referendum est una cum communibus aliis sub {1}communioribus, et communiora iterum sub {2}communissimo, alioquin etiam communia, ut et communiora, dissiparentur. [3] Communissimum universale ex quo omnia continentur, est Ipse Dominus, et quod continet est Divinum Verum procedens ab Ipso; communiora sunt societates communes in mundo spirituali in quas influit Divinum Verum, et illas in genere inter se distinguit; communia sunt societates minus communes sub unoquovis communiore; societates communiores sunt quibus correspondent membra, organa et viscera in homine, quae per mirabilem connexum in tali forma sunt ut se mutuo spectent, ac ita se mutuo contineant, et quoque se sistant ut unum. In homine communissimum universale quod continet singula, est anima, ita quoque est Divinum Verum procedens a Domino, nam hoc continue influit et facit ut anima talis sit. [4] Divinum Verum procedens a Domino est quod vocatur Verbum, per quod omnia creata sunt, Joh. i 1-3, seu per quod omnia exstiterant, proinde per quod omnia subsistunt. Quod omnia in universo mundo naturali sub communi sint, et singula sub suo, et quod aliter subsistere nequeant, reperiet manifeste is qui velit ad illa in natura attendere.

@1 Communibus I$ @2 communissimum I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church