Arcana Coelestia (Elliott) n. 6146

Previous Number Next Number See English 

6146. `Et populum transtulit illum ad urbes': quod significet quod vera scientifica (x)referrentur ad doctrinalia, constat a significatione `populi' quod sint vera, de qua n. 1259, 1260, 3295, 3581, hic vera scientifica quia praedicantur de populo Aegypti; et ex significatione `urbium' quod sint doctrinalia, de qua n. 402, (x)2449,3216,4492,4493; inde nunc `populum transferre ad urbes' est vera scientifica referre ad doctrinalia; haec sequuntur ab illis quae praecedunt, nempe ab illis, quod vera relata sint ad commune in naturali, n. 6115; doctrinalia enim sunt communia ad quae referuntur vera; doctrina enim Ecclesiae partita est in sua capita, et quodlibet caput est commune Ecclesiae; inde etiam `populus translatus est ad urbes a Josepho' ut per id repraesentaretur relatio verorum ad communia, ita ad doctrinalia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church