6157. `Et quatuor partes {1}erit vobis': quod significet illa quae nondum reliquiae, constat ex significatione `quatuor partium' cum dicuntur de residuis a quinta parte per quam significantur reliquiae, n. 6156, quod sint illa quae nondum reliquiae. Per `quatuor' significatur simile quod per duo, nempe quae paria sunt et quae conjuncta, n. 1686, sicut sunt bonum et verum; haec cum nondum facta reliquiae, significantur hic per quatuor partes; bona enim et vera non fiunt reliquiae priusquam appropriantur homini, et appropriantur homini tunc primum cum recipiuntur ex affectione in libero.