6162. `Inveniamus gratiam in oculis domini': quod significet voluntatem ut ita subjecta {1}sint, et humiliationem, constare potest ex eo quod verba illa, postquam omnia quae illis abdicata sunt, sint verba agnitionis, ita quoque voluntatis quod ita subjecta sint, et sic quod sint verba humiliationis; quod haec insint verbis illis, constat ex statu in quo tunc fuerunt, qui status etiam ex antecedentium et consequentium serie patet. @1 sit in 6108$