6164. `Et posuit {1}Joseph ad statutum': quod significet conclusum ex consensu, constat ex significatione `ponere in statutum' quod sit concludere ex consensu, nam quod ponitur in statutum, hoc fit ex consensu ab utraque parte, et refertur inter illa quae ex pacto et sic debito irrogata sunt. @1 see p. 469, ftnote 3$