6172. `Et fructificarunt se, et multiplicati valde': quod significet inde bona charitatis et vera fidei, constat ex significatione `fructificare se' quod sit producere bona quae charitatis, et ex significatione `multiplicare' quod sit producere vera quae fidei, de quibus n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847; fructificari enim dicitur a `fructibus', qui in sensu interno significant charitatis opera, et multiplicari a `multitudine', quae in sensu interno praedicatur de fidei veris; `multum' enim in Verbo dicitur de veris, `magnum' autem de bonis.