Arcana Coelestia (Elliott) n. 6180

Previous Number Next Number See English 

6180. `Et facias mecum misericordiam et veritatem': quod significet humiliationem, constat ex significatione `facere misericordiam' quod sit bonum amoris; et ex significatione `facere veritatem' quod sit verum fidei, de quibus sequitur; ea verba cum dicuntur, sunt verba supplicationis, ita humiliationis. Quod `facere misericordiam' sit bonum amoris, est quia omnis misericordia est amoris, qui enim in amore aut charitate est, is quoque in misericordia est; et tunc fit amor et charitas apud eum misericordia cum proximus in egestate aut miseria est, et in eo statu ei opem fert; inde est quod per `misericordiam' significetur bonum amoris. [2] Quod `facere veritatem' sit verum fidei, est quia omne verum est fidei, ideo etiam per eandem vocem in lingua originali significatur fides. Quia bonum amoris et verum fidei sunt conjunctissima, ac unum non datur absque altero,ideo fuit hoc formula sollemnis apud antiquos, quia illis notum fuit quod bonum amoris inseparabile esset a vero fidei; et quia ita, bina illa in Verbo pluries conjunctim dicuntur, ut in Exodo, Jehovah magnus misericordia et veritate, xxxiv 6:

in Libro 2 Samuelis, David dixit ad viros Jabesh, Faciat Jehovah vobiscum misericordiam et veritatem, ii 5, 6:

et ibidem, David ad Ittaeum Gittaeum; Revertere et reduc fratres tuos tecum cum misericordia et veritate, xv 20:

apud Hosheam, Lis Jehovae cum habitatoribus terrae, quia non veritas et non misericordia, et non cognitio {1}Dei in terra, iv 1:

apud Davidem, Omnes viae Jehovae misericordia et veritas custodientibus foedus Ipsius, Ps. (x)xxv 10:

apud eundem, Jehovah non prohibebis a me misericordias Tuas, misericordia Tua et veritas Tua perpetuo custodient me, Ps. xl 12: apud eundem, Misericordias Jehovae aeternas canam, in generationem et generationem veritatem Tuam ore meo: quoniam dixi, In aeternum misericordia aedificabitur, in ipsis caelis confirmabis veritatem Tuam. . . . Justitia et judicium fulcrum throni Tui, misericordia et veritas consistunt ante facies Tuas, Ps. lxxxix 2, 3, (x)15 (A.V. 1,2,14):

et praeterea apud Davidem, Ps. xxvi 3, xxxvi 6 (A.V. 5), 1vii 4, 11 (A.V. 3,10), 1xi 8 (A.V. 7), 1xxxv 11 (A.V. 10), 1xxxvi 15, 1xxxix 25,34 (A.V. 24,33), xcii 3 (A.V. 2). @1 Jehovae I Sch. In 3122 S has Dei as Heb.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church