Arcana Coelestia (Elliott) n. 6192

Previous Number Next Number See English 

6192. Ostensum mihi ad vivum est quomodo spiritus influunt apud hominem; cum veniunt ad illum, induunt omnia ejus memoriae, ita omnia quae homo ab infantia didicit et imbuit, et spiritus haec putant esse sua, ita agunt quasi hominem apud hominem; sed non ulterius intrare apud hominem eis licet quam ad interiora ejus quae sunt cogitationis et voluntatis, non autem ad exteriora quae sunt actionum et loquelae; haec enim per influxum communem a Domino, absque particularium spirituum et angelorum mediatione, actum consequuntur; at spiritus tametsi agunt hominem apud hominem quoad illa quae sunt ejus cogitationis et voluntatis, usque tamen non sciunt quod sint apud hominem, ex causa quia possident omnia ejus memoriae, et credunt quod illa non alterius sed sua sint; et quoque ex causa ne laedant hominem, nam nisi spiritus qui apud hominem ab inferno, crederent esse sua, conarentur omni modo hominem quoad corpus et quoad animam perdere; nam hoc est ipsum jucundum infernale.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church