Arcana Coelestia (Elliott) n. 6202

Previous Number Next Number See English 

6202. Observatus etiam est alius influxus qui non fit per spiritus qui apud hominem, sed per alios qui e societate quadam infernali in sphaeram vitae hominis emittuntur; hi inter se de talibus quae homini adversa sunt, loquuntur, inde communiter influit incommodum, injucundum, triste aut anxium cum multa varietate; tales saepius fuerunt apud me, et percepti in provincia ventriculi qui infuderunt anxietates, praeter quod scirem unde illae essent; sed toties detecti sunt, et tunc audivi quod inter se locuti sunt, quae fuerunt talia quae affectionibus meis adversa fuerunt; avari in eadem regione quandoque apparuerunt sed paulo superius, et infuderunt anxium ex cura futuri; et quoque datum est increpare illos et illis dicere quod referant talia in ventriculo quae indigesta sunt, male olent, ita quae nauseabunda sunt; vidi etiam quod abacti, et cum abacti sunt, anxium prorsus cessavit; et hoc aliquoties, ut pro certo scirem quod inde. [2]Talis est influxus apud illos qui ex nulla causa anxietate melancholica premuntur, et quoque apud illos qui in tentatione spirituali sunt; ast tunc tales non modo influunt in communi, sed etiam spiritus infernales in particulari excitant mala quae homo egerat, ac pervertunt et sinistre explicant bona cum quibus tunc pugnant angeli; in talem statum venit homo qui regeneratur, per quod demittatur in proprium suum; et hoc fit cum in mundana et corporea se nimis immergit, cumque ad spiritualia elevandus est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church