Arcana Coelestia (Elliott) n. 6206

Previous Number Next Number See English 

6206. Porro sciendum quod omne malum influat ab inferno et omne bonum per caelum a Domino; quod autem malum approprietur homini, est causa quia homo credit et persuadet sibi quod id cogitet et faciat a se, ita id suum facit; si crederet sicut res se habet, tunc non appropriaretur ei malum sed appropriaretur ei bonum a Domino; nam tunc ilico cum influeret malum, cogitaret quod esset a malis spiritibus apud illum, et cum hoc cogitaret, angeli averterent et rejicerent illud; nam angelorum influxus est in id quod homo scit et credit, non autem in id quod homo non scit et non credit; non senim alibi figitur quam ubi estaliquid apud hominem. [2]Cum homo sic appropriat ibi malum, comparat sibi sphaerum istius mali, quae sphaera est cui adjungunt se spiritus ab inferno qui in similis mali sphaera sunt, nam simile simili conjungitur. Sphaera spiritualis apud hominem aut spiritum est exhalatio effluens a vita amorum ejus ex qua cognoscitur ad distantiam qualis est; secundum sphaeras conjunguntur omnes in altera vita, etiam societates inter se; et quoque dissociantur, nam sphaerae oppositae collidunt et se mutuo repellunt; inde sphaerae amorum mali omnes in inferno sunt, et sphaerae amorum boni omnes in caelo sunt, hoc est, ii qui in illis sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church