Arcana Coelestia (Elliott) n. 6208

Previous Number Next Number See English 

6208. Sunt plures qui gaudent bono naturali ex hereditario, ex quo jucundum habent in benefaciendo aliis, sed non ex Verbo aut doctrina Ecclesiae aut ex suo religioso imbuti principiis inde faciendi bonum, ita nec donari potuerunt aliqua conscientia, nam haec non venit ex bono naturali aut hereditario, sed ex doctrina veri et boni, et vita secundum illam; tales cum in alteram vitam veniunt, mirantur quod in caelum non recipiantur, dicentes quod vitam bonam egerint, sed illis dicitur quod vita bona ex naturali seu hereditario non sit vita bona, sed ex illis quae sunt doctrinae boni et veri ac inde vitae; per haec principia habent sibi impressa de vero et bono, et accipiunt conscientiam, quae planum est in quod influat caelum. Ut sciant quod ita se res habeat, mittuntur in societates varias, et tunc patiuntur se abduci in quaecumque mala solum per ratiocinationes et inde persuasiones quod mala sint bona et bona sint mala, et sic persuadentur ubivis et (x)feruntur sicut paleae in vento; nam absque principiis sunt et absque plano in quod angeli operentur et a malis illos abducant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church