Arcana Coelestia (Elliott) n. 622

Previous Number Next Number See English 

622. Quod 'corrumpere' de persuasionibus, constat apud Esaiam, Non facient malum, et non corrumpent in toto monte sanctitatis Meae, quia plena erit terra scientia {1} a cum Jehovah, xi 9;

et similiter, cap. lxv 25, ubi 'malum facere' spectat voluntatem seu cupiditates, 'corrumpere' intellectum seu persuasiones falsi: apud eundem, Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini malefacientium, filiis corruptoribus, i 4;

ibi, ut alibi, 'gentes et semen malefacientium' pro malis quae sunt voluntatis seu cupiditatum; 'populus et filii corruptores' pro falsis quae sunt intellectus seu persuasionum: apud Ezechielem, Corrupta es prae iis in omnibus viis tuis, xvi 47;

ibi 'corrumpere' de iis quae sunt intellectus, rationis seu cogitationis, 'via' enim est vox significans veritatem: apud Davidem, Corruptum fecerunt, et abominabile fecerunt opus, Ps. xiv 1; ubi 'corruptum' pro diris persuasionibus, et 'abominabile' pro foedis cupiditatibus, quae in opere, seu a quibus opus: apud Danielem, Post septimanas sexaginta et duas excidetur Messias, {2} et non Illi; et civitatem et sanctuarium corrumpet populus ducis venturi, et finis ejus cum inundatione, ix 26;

similiter 'corrumpere' pro persuasionibus falsi, de quibus praedicatur 'inundatio.' @ 1 In n. 28 and 9755 S. has scientia Jehovae.$ @ 2 Sch. has sed non sibi, which S. has in Cor. 32 and A.E. 315 fin.; where we read sed non sibi, significat quod revicturum sit apud illos qui in nova Ecclesia; and he compares it with Apoc. i 18.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church