6229. `Deus Shaddai visus ad me in Luz in terra Canaan': quod significet Divinum apparens in naturali `in statu priore', constat ex significatione `Dei Shaddai' quod sit Divinum, Shaddai enim dicebatur Deus, Qui fuit Abrahami, Jishaki et Jacobi, n. 3667, 5628; Qui quod fuerit Ipse Jehovah seu Dominus, ita Divinum, constare potest ex Gen. xxviii 13, 19; (m)ex significatione `visus ad me' quod sit quod apparuerit;(n) ex significatione `Luz' quod sit naturale in statu priore, de qua n. 4556; et ex significatione `terrae Canaan' quod sit Ecclesia, de qua prius; inde patet quod per `Deus Shaddai visus ad me in Luz in terra Canaan' significetur Divinum apparens in naturali ubi verum Ecclesiae spiritualis.